Virtù e piacere non possono coesistere - Seneca

Vai alla versione in italiano

Perché separare il piacere dalla virtù? Non è possibile che coesistano? No, risponde Seneca, riallacciandosi alle posizioni intransigenti della prima Stoà: la loro natura è troppo diversa.

"Quid tamen prohibet in unum virtutem voluptatemque confundi et ita effici summum bonum ut idem et honestum et iucundum sit?"1 Quia pars honesti non potest esse nisi honestum, nec summum bonum habebit sinceritatem suam, si aliquid in se viderit dissimile meliori. Ne gaudium quidem quod ex virtute oritur, quamvis bonum sit, absoluti tamen boni pars est, non magis quam laetitia et tranquillitas, quamvis ex pulcherrimis causis nascantur; sunt enim ista bona, sed consequentia summum bonum, non consummantia. Qui vero virtutis voluptatisque societatem facit et ne ex aequo quidem, fragilitate alterius boni quidquid in altero vigoris est hebetat libertatemque illam, ita demum, si nihil se pretiosius novit, invictam, sub iugum mittit. Nam, quae maxima servitus est, incipit illi opus esse fortuna; sequitur vita anxia, suspiciosa, trepida, casum pavens, temporum suspensa momentis. Non das virtuti fundamentum grave, inmobile, sed iubes illam in loco volubili stare; quid autem tam volubile est quam fortuitorum expectatio et corporis rerumque corpus adficientium varietas?

Seneca, De vita beata 15 passim

Riconosci: le concessive, la relativa appositiva.

 

 

 

sei il visitatore numero 

 

 

 

(1) obiezione di un interlocutore fittizio.

Torna su