La fine del mondo - Seneca

Vai alla versione in italiano

Nel finale della Consolatio ad Marciam il padre di Marcia, Cremuzio Cordo, morto suicida, parla alla figlia dall'alto dei cieli e le descrive la scena apocalittica della fine del mondo (secondo la concezione stoica della "conflagrazione universale").

Nihil quo stat loco stabit, omnia sternet abducetque secum vetustas. Nec hominibus solum (quota enim ista fortuitae potentiae portio est?), sed locis, sed regionibus, sed mundi partibus ludet. Totos supprimet montes et alibi rupes in altum novas exprimet; maria sorbebit, flumina avertet et commercio gentium rupto societatem generis humani coetumque dissolvet; alibi hiatibus vastis subducet urbes, tremoribus quatiet, et ex infimo pestilentiae halitus mittet et inundationibus quidquid habitatur obducet necabitque omne animal orbe submerso et ignibus vastis torrebit incendetque mortalia. Et cum tempus advenerit quo se mundus renovaturus extinguat, viribus ista se suis caedent et sidera sideribus incurrent et omni flagrante materia uno igni quidquid nunc ex disposito lucet ardebit. Nos quoque felices animae et aeterna sortitae, cum deo visum erit iterum ista moliri, labentibus cunctis et ipsae parva ruinae ingentis accessio, in antiqua elementa vertemur.

Seneca, Consolatio ad Marciam 26

             

Riconosci: gli ablativi assoluti.

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero