Contro la guerra- Seneca

La natura non aveva trovato già abbastanza mezzi per farci morire?E così facciamo ricorso alla guerra che fa morire i sani!.

 

Quid in arma cogimus populos? Quid exercitus scribimus directuros aciem in mediis fluctibus? Quid maria inquietamus? Parum videlicet ad mortes nostras terra late patet; nimis delicate fortuna nos tractat; nimis dura dedit nobis corpora, felicem valetudinem; non depopulatur nos casus incurrens; emetiri cuique annos suos ex commodo licet et ad senectutem decurrere! Itaque eamus in pelagus et vocemus in nos fata cessantia. Miseri, quid quaeritis mortem, quae ubique superest? Petet illa vos et ex lectulo. Sed innocentes petat! Occupabit vos in vestra domo. Sed occupet nullum molientes malum! Hoc vero quid aliud quis dixerit quam insaniam, circumferre pericula et ruere in ignotos, iratum sine iniuria occurrentia devastantem, ac ferarum more occidere quem non oderis? Illis tamen in ultionem aut ex fame morsus est; nos sine ulla parsimonia nostri alienique sanguinis mouemus manum et navigia deducimus, salutem committimus fluctibus, secundos optamus ventos, quorum felicitas est ad bella perferri.

 

Seneca, Naturales quaestiones 5. 18. 8-9

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero