|
Com'è vuota la vita in città
- Plinio il Giovane


La vita in città si sbriciola in mille incombenze e non ci permette di
coltivare le attività dello spirito nel riposo e nella tranquillità. E'
bene prendersi una pausa e rifugiarsi, appena possibile, in campagna.
C. Plinius Fundano suo s.
Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare
videatur, pluribus iunctisque non constet.
Nam si quem interroges 'Hodie quid egisti?', respondeat: "Officio togae
virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad
signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit".
Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes,
inania videntur, multo magis cum secesseris.
Tunc enim subit recordatio: "Quot dies quam frigidis rebus absumpsi!"
Quod evenit mihi, postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo
aut etiam corpori vaco, cuius fulturis animus sustinetur. Nihil audio
quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam
sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum
parum commode scribo; nulla spe nullo timore sollicitor, nullis
rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor.
O rectam sinceramque vitam! O dulce otium honestumque ac paene omni
negotio pulchrius! O mare, o litus, verum secretumque mouseion,
quam multa invenitis, quam multa dictatis! Proinde tu quoque strepitum
istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit
occasio, relinque teque studiis vel otio trade. Satius
est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit,
otiosum esse quam nihil agere. Vale.
Plinio
il Giovane, Epistulae 1. 9

sei il visitatore
numero 
|