Esercizio: identifica tutti i complementi in ablativo e specificane il valore.

 

La castitÓ al di sopra di tutto! - Valerio Massimo

 

Valerio Massimo ci propone qui tre esempi di moralitÓ all'antica, in cui la castitÓ femminile viene considerata pi¨ importante della vita stessa.

 

Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius virilis animus maligno errore fortunae muliebre corpus sortitus est, a Sexto Tarquinio regis Superbi filio per vim stuprum pati coacta, cum gravissimis verbis iniuriam suam in concilio necessariorum deplorasset, ferro se, quod veste tectum adtulerat, interemit causamque tam animoso interitu imperium consulare pro regio permutandi populo Romano praebuit.

Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generis, sed patricii vir spiritus, ne probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non pepercit: nam cum Appius Claudius decemvir filiae eius virginis stuprum potestatis viribus fretus pertinacius expeteret, deductam in forum puellam occidit pudicaeque interemptor quam corruptae pater esse maluit.

Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius Aufidianus eques Romanus, qui, postquam conperit filiae suae virginitatem a paedagogo proditam Fannio Saturnino, non contentus sceleratum servum adfecisse supplicio, etiam ipsam puellam necavit. Ita ne turpes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit.

 

 

Valerio Massimo, Fact. et dict. mem. 6. 1. 1-3

   

 

 

Vai alla traduzione e alla soluzione degli esercizi

 

Clicca qui per tornare alle altre versioni tradotte e commentate

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 


 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 In questa sezione sei il visitatore numero