Prova di ammissione alla scuola Normale di Pisa a. a. 1996-1997

Vai alla versione in italiano

       

Quae in suscipiendis causis oratori observanda sint   - Quintiliano

 

 

Cum satis in omne certamen virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit: in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit ut nullo neque publico neque privato duci possit officio ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet. Nam et leges ipsae nihil valeant nisi actoris idonea voce munitae, et si poenas scelerum expetere fas non est prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est. Quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus sed emendandi vitia corrigendique mores; nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur; itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum; ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari iuvenes opsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur: idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est: quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse vix scio cui reliquerit huius nominis locum: neque defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet, duceturque in advocationem maxime causa.

 

 

Quintiliano, Institutio Oratoria 12. 7. 1-4

 

In questa versione sei il visitatore numero