Non siamo nati solo per noi stessi - Cicerone

Pre-testo: Fra gli aspetti dell’onesto un larghissimo campo interessa quello onde è tenuta connessa l’umana società e quasi la comunanza stessa della vita; due ne sono le parti: la giustizia … e la beneficenza … che potremmo anche chiamare benevolenza o generosità.

 

Sed iustitiae primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus iniuria, deinde ut communibus pro communibus utatur, privatis ut suis. Sunt autem privata nulla natura, sed aut vetere occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt, aut victoria, ut qui bello potiti sunt, aut lege, pactione, condicione, sorte; ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatium dicatur, Tusculanus Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum discriptio. Ex quo, quia suum cuiusque fit eorum, quae natura fuerant communia, quod cuique optigit, id quisque teneat; e quo si quis sibi appetet, violabit ius humanae societatis. Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem  sequi, communes utilitates in medium adferre, mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.

 

Post-testo: la sincerità, cioè la fedeltà e la veracità nei confronti delle promesse e dei patti, è il fondamento della giustizia.

Cicerone, De officiis 20-22

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero