Esercizio: specifica la funzione degli elementi sintattici sottolineati.

 

Cesare scrive a Cicerone - Cesare in Cicerone

 

Nell’epistolario di Cicerone ad Attico viene riportata questa lettera di Cesare, in cui il grande condottiero invita l’oratore a tenersi lontano dal conflitto civile che sta per insanguinare Roma.

 

Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen, permotus hominum fama, scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. Namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nihil accidere potest. Quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. Postremo, quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? Quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu, explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio, neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse.

 

Cesare in Cicerone, Ad Attico 10. 8b. 1-2

 

Clicca qui per la traduzione e la soluzione degli esercizi

 

Clicca qui per tornare alle altre versioni tradotte

 

 

Torna alla home

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 


 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero