N.B.: Questo brano è stato proposto come esercizio per ripassare la sintassi dei casi (Accusativo), il complemento predicativo del soggetto (sintassi dei casi, Nominativo), il gerundio, i numerali, l’ablativo assoluto.  

 

E' adatto soprattutto per gli studenti del biennio.

 

 

 

Cesare conquista la Gallia - Eutropio

 

Vai alla versione in italiano

 

In uno stile semplice e asciutto, come si addice ad un compendio, Eutropio sintetizza le fasi salienti della conquista della Gallia da parte di Giulio Cesare.

 

Is primus vicit Helvetios, qui nunc Sequani appellantur, deinde vincendo per bella gravissima usque ad Oceanum Britannicum processit. Domuit autem annis novem fere omnem Galliam, quae inter Alpes, flumen Rhodanum, Rhenum et Oceanum est, et circuitu patet ad bis et tricies centena milia passuum. Brittanis mox bellum intulit, quibus ante eum ne nomen quidem Romanorum cognitum erat, eosque victos, obsidibus acceptis, stipendiarios fecit. Galliae autem tributi nomine annuum imperavit stipendium sestertium quadringenties, Germanosque trans Rhenum aggressus, immanissimis proeliis vicit. Inter tot successus ter male pugnavit, apud Arvernos semel praesens et absens in Germania bis. Nam legati eius duo, Titurius et Aurunculeius, per insidias caesi sunt.

 

                                                                      Eutropio, Brev. ab U. C. 6. 17

 

Clicca qui per tornare alle altre versioni tradotte e commentate