Il possesso di quei soli e veri beni che non possono essere distrutti da nessun evento esteriore, è uno dei temi più cari a Seneca. Il saggio, anche se perde la patria, i figli e le sue sostanze, conserva sempre tutte le sue cose, cioè la sua interiorità
Megaram Demetrius ceperat, cui1 cognomen Poliorcetes fuit. Stilbon philosophus ab hoc2 interrogatus num3 aliquid perdidisset, inquit: "Nihil4; omnia mea5 mecum sunt." Atqui et patrimonium eius in praedam cesserat6 et filias rapuerat hostis et patria in alienam dicionem pervenerat et ipsum rex circumfusus7 victoris exercitus armis ex superiore loco rogitabat. At ille victoriam illi excussit8 et se urbe capta non invictum tantum sed indemnem esse testatus est9; habebat enim vera secum bona, in quae non est manus iniectio, at quae dissipata et direpta ferebantur non iudicabat sua, sed adventicia et nutum fortunae sequentia10. Ideo ut11 non propria dilexerat; omnium enim extrinsecus12 adfluentium lubrica et incerta possessio est.
Seneca, De constantia sapientis 5. 6-7