Vai alla versione in italiano

A proposito della morte del suo pił caro amico, Agostino scrive una delle pagine pił intense e toccanti delle Confessiones, opera di straordinario fascino, che non ha paragoni nel mondo antico per la spietata sinceritą con cui l'autore mette a nudo la sua anima di fronte a Dio e al lettore.

Mecum iam errabatA in animo ille homo et non poterat anima mea sine illo1. Et ecce tuB inminens dorso fugitivorum tuorum2, "Deus ultionum" C et fons misericordiarum simul, qui convertis nos ad te miris modis, ecce abstulisti hominem de hac vita, cum vix explevisset annum in amicitia mea, suavi mihi super omnes suavitates illius3 vitae meae. Quo4 dolore contenebratum est cor meum et quidquid aspiciebam5 mors erat. Et erat mihi patria supplicium et paterna domus mira infelicitas6, et quidquid cum illo conmunicaveram5, sine illo in cruciatum inmanem verterat. Expetebant eum undique oculi mei, et non7 dabatur; et oderam omnia, quod non haberent8 eum, nec mihi iam dicere poterant "Ecce veniet",9 sicut cum viveret, quando10 absens erat. Factus eram ipse mihi magna quaestio et interrogabam animam meam, quare tristis esset et quare conturbaret me valde, et nihil11 noverat respondere mihi. Et si dicebam "Spera in Deum"12, iuste non obtemperabat, quia verior erat et melior homo, quem carissimum13 amiserat, quam phantasmaD, in quod sperare iubebatur14. Solus fletus erat dulcis mihi. Et ego mihi remanseram infelix locus, ubi nec esse possem nec inde recedere15.

Agostino, Confessiones 4. 4. 7 - 7.12 passim