Vai alla versione in italiano

Spesso l'eccesso di sofferenza è sintomo, anziché di sensibilità, di cieco egoismo: il dolore inconsolabile di Ottavia per la morte del figlio ne è un esempio.

Nullum finem per omne vitae suae tempus flendi gemendique1 fecit nec ullas admisit voces salutare aliquid adferentis2, 3ne avocari quidem se passa est; intenta in unam rem et toto animo adfixa4, talis per omnem vitam fuit qualis in funere5, non dico6 non ausa consurgere, sed7 adlevari recusans, secundam orbitatem iudicans lacrimas mittere. Nullam habere imaginem filii carissimi voluit, nullam sibi de illo fieri mentionem8. Oderat9 omnes matres et in LiviamA maxime furebat, quia videbatur10 ad illius filium transisse sibi promissa felicitas. Tenebris et solitudini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandae Marcelli memoriae11 composita aliosque studiorum honores12 reiecit et aures suas adversus omne solacium clusit. A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa, defodit se et abdidit. Adsidentibus liberis, nepotibus, lugubrem vestem non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, 13quibus salvis14 orba sibi videbatur.

Seneca, Consolatio ad Marciam 2.4-5