Vai alla versione in italiano

Non c'č da stupirsi, osserva l'autore, che gli schiavi siano per lo pių infėdi e traditori: come potrebbero avere rispetto o affetto per chi li umilia e li maltratta?

Itaque rideo istos1 qui turpe2 existimant cum servo suo cenare: quare,3 nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit4? EstA 5 ille plus quam6 capit, et ingenti aviditate onerat distentum ventrem ac desuetum iam ventris officio, ut7 maiore opera omnia egerat quam6 ingessit8. At infelicibus servis movere labra ne in hoc9 quidem, ut loquantur, licet; virga murmur omne conpescitur, et ne fortuita quidem verberibus excepta sunt10, tussis, sternumenta, singultus; magno malo ulla voce interpellatum silentium luitur; nocte tota ieiuni mutique11 perstant. Sic fit ut isti de domino loquantur12 quibus coram domino loqui non licet. At illi quibus13 non tantum coram dominis, sed cum ipsis erat sermo, quorum os non consuebatur, parati erant pro domino porrigere cervicem, periculum inminens in caput suum avertere; in conviviis loquebantur, sed in tormentis tacebant.

Seneca, Ep. 47. 5-8