Vai alla versione in italiano


Rivolto alla sua banda di facinorosi, Catilina riesce abilmente a far credere che libertà, ricchezza e potere siano a portata di mano.
 
 Ni1 virtus fidesque vostra spectata mihi foret2, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam3 aut vana ingenia incerta4 pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis5 fidosque mihi, eo6 animus ausus est maxumum7 atque pulcherrumum facinus8 incipere, simul quia vobis eadem quae mihi9 bona malaque10 esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle11, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi12 audistis. Ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, quom13 considero, quae condicio vitae futura sit14, nisi nosmet15 ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit16, semper illis reges tetrarchae vectigales17 esse, populi nationes stipendia pendere18; ceteri omnes19, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret20, formidini21 essemus. Itaque omnis gratia potentia honos divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere22 pericula repulsas iudicia egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, o fortissumi viri? Nonne23 emori per virtutem praestat24 quam vitam miseram atque inhonestam, ubi25 alienae superbiae ludibrio fueris26, per dedecus amittere?

Sallustio, Cat. 20. 2-10