Vai alla versione in italiano

Il filosofo non deve ostentare la sapienza, bensė possederla, per offrire la sua vita agli altri come un modello.

Quotusquisque1 philosophorum invenitur, qui sit2 ita moratus, ita animo ac vita3 constitutus, ut4 ratio postulat? Qui5 disciplinam suam non ostentationem6 scientiae, sed legem6 vitae putet? Qui5 obtemperet ipse sibi et decretis suis pareat? Videre licet7 alios tanta levitate et iactatione, ut is8 fuerit melius7 non didicisse9, alios pecuniae cupidos10, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut11 cum eorum vita mirabiliter12 pugnet oratio. Quod13 quidem mihi videtur esse turpissimum. Ut14 enim, si grammaticum15 se professus quispiam barbare loquatur16 aut si absurde canat is qui velit17 se haberi musicum, hoc18 turpior sit, quod in eo ipso peccet19 cuius profitetur scientiam, sic philosophus in vitae ratione peccans hoc18 turpior est, quod in officio, cuius magister esse vult, labitur, et6 artem vitae professus, delinquit in vita.

Cicerone, Tusculanae 2. 11-12