Ostilità tra Clodio e Cicerone

Traduzione

Clodio, animato da profondo odio verso Cicerone, fa approvare una legge che mira a colpire l’oratore, anche se in modo non esplicito, ed a mandarlo in esilio.

Per idem tempus, P. Clodius, homo nobilis, disertus, audax, quique dicendi neque faciendi ullum nisi quem vellet nosset modum, malorum propositorum executor acerrimus, infamis etiam sororis stupro et actus incesti reus ob initum inter religiosissima populi Romani sacra adulterium, cum graves inimicitias cum M. Cicerone exerceret – quid enim inter tam dissimiles amicum esse poterat? – et a patribus ad plebem transisset, legem in tribunatu tulit, qui civem Romanum indemnatum interemisset, ei aqua et igni interdiceretur: cuius verbis etsi non nominabatur Cicero, tamen solus petebatur. Ita vir optime meritus de re publica conservatae patriae pretium calamitatem exilii tulit. Non caruerunt suspicione oppressi Ciceronis Caesar et Pompeius. Hoc sibi contraxisse videbatur Cicero, quod inter viginti viros dividendo agro Campano esse noluisset.

Velleio Patercolo, Historia Romana 2. 45. 1-2 

Esercizio: riconosci il valore sintattico dei congiuntivi vellet, nosset e noluisset.

 

sei il visitatore numero