Il soldato e la matrona - Petronio

Vai alla versione in italiano

Una vedova di straordinaria fedeltÓ decide di farsi seppellire viva con il marito; mentre attende la morte in compagnia di un'ancella, un soldato di guardia ad alcune croci vede una luce fra le tombe...

Proxima nocte cum miles, qui cruces asservabat ne quis ad sepulturam corpus detraheret, notasset sibi lumen inter monumenta clarius fulgens et gemitum lugentis audisset, vitio gentis humanae concupiit scire quis aut quid faceret. Descendit igitur in conditorium, visaque pulcherrima muliere, primo quasi quodam monstro infernisque imaginibus turbatus substitit. Deinde ut et corpus iacentis conspexit et lacrimas consideravit faciemque unguibus sectam, ratus scilicet, id quod erat, desiderium extincti non posse feminam pati, attulit in monumentum cenulam suam coepitque hortari lugentem ne perseveraret in dolore supervacuo ac nihil profuturo gemitu pectus diduceret. At illa ignota consolatione percussa laceravit vehementius pectus ruptosque crines super corpus iacentis imposuit. Non recessit tamen miles, sed eadem exhortatione temptavit dare mulierculae cibum, donec ancilla, vini odore corrupta, primum ipsa porrexit ad humanitatem invitantis victam manum, deinde, refecta potione et cibo, expugnare dominae pertinaciam coepit.

Petronio, Satiricon 111. 6-11

Riconosci: il valore di cum, di ut e dei ne.

 

 

 

sei il visitatore numero 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

(1) sta per quibus.