Vai alla versione in italiano



Utrum putas hoc dicentium vitium esse an audientium? Non illi peius dicunt, sed hi corruptius iudicant: pueri fere aut iuvenes scholas frequentant; hi non tantum disertissimis viris, quos paulo ante rettuli, Cestium suum praeferunt, sed etiam Ciceroni praeferrent, nisi lapides timerent. Quo tamen uno modo possunt praeferunt: huius enim declamationes ediscunt, illius orationes non legunt, nisi eas quibus Cestius rescripsit. Memini me intrare scholam eius cum recitaturus esset in Milonem; Cestius ex consuetudine sua miratus dicebat: "Si Thraex essem, Fusius essem; si pantomimus essem, Bathyllus essem; si equus, Melissio". Non continui bilem et exclamavi: "Si cloaca esses, maxima esses". Risus omnium ingens; scholastici intueri me, quis essem qui tam crassas cervices haberem. Cestius, Ciceroni responsurus, mihi quod responderet non invenit, sed negavit se executurum nisi exissem de domo. Ego negavi me de balneo publico exiturum nisi lotus essem.

Seneca il Vecchio, Controversiae 3. pref. 14-16


 

  sei il visitatore numero