Morte di due poeti - Valerio Massimo

Vai alla versione in italiano

La morte di alcuni artisti rispecchia in modo singolare ed emblematico la loro personalitÓ: Ŕ il caso del poeta comico FilŔmone, morto dal ridere, o di Pindaro, spirato serenamente fra le braccia del ragazzo amato.

Philemonem vis risus inmoderati abstulit. Paratas ei ficus atque in conspectu positas asello consumente puerum ut illum abigeret inclamavit; qui cum iam comestis omnibus supervenisset, 'Quoniam' inquit 'tam tardus fuisti, da nunc merum asello'. Ac protinus urbanitatem dicti crebro anhelitu cachinnorum prosecutus, senile guttur salebris spiritus gravavit. At Pindarus, cum in gymnasio super gremium pueri, quo unice delectabatur, capite posito quieti se dedisset, non prius decessisse cognitus est quam, gymnasiarcho claudere iam eum locum volente, nequiquam excitaretur. Cui quidem crediderim eadem benignitate deorum et tantum poeticae facundiae et tam placidum vitae finem attributum.

Valerio Massimo, Fact. et dict. mem. 9. 12 (ext.). 6-7

Riconosci: la funzione sintattica di tutti i congiuntivi; i nessi relativi.

 

 

 

sei il visitatore numero 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

(1) sta per quibus.