Questo brano è utile come esercizio per ripassare la sintassi dei casi (Genitivo).

 

E' adatto soprattutto per gli studenti del secondo anno del biennio e del primo anno del triennio.

 

 

Virtù di Timoteo - Nepote

 

Vai alla versione in italiano

 

Timoteo (padre di Conone, il futuro vincitore degli Spartani alle Arginuse nel 406 a.c.) è passato alla storia come un uomo dabbene ed onesto. Eccone qualche testimonianza.

 

Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae novem partis detraxit et decem talenta Cononem, filium eius, ad muri quandam partem reficiendam iussit dare. In quo fortunae varietas est animadversa. Nam quos avus Conon muros ex hostium praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est. Timothei autem moderatae sapientisque vitae cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici poterit, quam carus suis fuerit. Cum Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici privatique hospites ad eum defendendum convenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium potentissimus. Hic cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio venit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama dimicanti deesse.

 

Nepote, Timoteo 4

 

 

  Clicca qui per tornare alle altre versioni tradotte e commentate