Ripassa: le consecutive;

               le interrogative dirette.

 

Riconosci: il valore del congiuntivo orarem;

                 la funzione sintattica dei vari ut.

 

 

Seneca si ritira a vita privata -Tacito

 

Dopo la morte del prefetto del pretorio Burro, Seneca non se la sente più di affiancare Nerone nella responsabilità di governo e gli chiede il permesso di ritirarsi a vita privata. Il discorso che Tacito gli attribuisce è un piccolo capolavoro di abilità diplomatica.

"Quartus decimus annus est, Caesar, ex quo spei tuae admotus sum, octavus ut imperium obtines: medio temporis tantum honorum atque opum in me cumulasti, ut nihil felicitati meae desit nisi moderatio eius. At tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti, adeo ut plerumque intra me ipse volvam: ‘Egone, equestri et provinciali loco ortus, proceribus civitatis adnumeror? Inter nobilis et longa decora praeferentis novitas mea enituit? Ubi est animus ille modicis contentus? Talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat? Una defensio occurrit, quod muneribus tuis obniti non debui. Sed uterque mensuram implevimus, et tu, quantum princeps tribuere amico posset, et ego, quantum amicus a principe accipere: cetera invidiam augent. Quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est. Quo modo in militia aut via fessus adminiculum orarem, ita in hoc itinere vitae, senex et levissimis quoque curis impar, cum opes meas ultra sustinere non possim, praesidium peto."

Tacito, Annales XIV 53-54 passim

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero