Servio Tullio   - da Floro

Vai alla versione in italiano

       

Servio Tullio fu un buon re e seppe governare Roma con intelligenza e abilità, a differenza di Tarquinio il Superbo che, macchiatosi di gravi delitti, provocò la fine della monarchia.

 

 

Servius Tullius deinceps gubernacula urbis invadit, nec obscuritas inhibuit quamvis matre serva creatum. Nam eximiam indolem uxor Tarquini Tanaquil liberaliter educaverat, et clarum fore visa circa caput flamma promiserat. Ergo inter Tarquini mortem adnitente regina substitutus in locum regis quasi in tempus, regnum dolo partum sic egit industrie, ut iure adeptus videretur. Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis, aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur. Postremus fuit omnium regum Tarquinius, cui cognomen Superbo ex moribus datum. Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam exspectare, inmissisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat         

 

Floro, Epitome 1. 1. 6-7

In questa sezione sei il visitatore numero