Epaminonda risponde ad un calunniatore   - Nepote

Vai alla versione in italiano

       

Epaminonda, provocato da un suo detrattore, risponde con una frase altrettanto provocatoria che la pace č figlia della guerra: bisogna dunque esercitarsi nelle armi, non nell'arte della retorica. 

 

 

 

Fuit (Epaminondas) etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus concinnus in brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus. Habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et adversarium in administranda re publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest virium quam ingenii. is quod in re militari florere Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius imperatoris opera desideraretur. Huic ille «Fallis - inquit - verbo civis tuos, quod hos a bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias. nam paritur pax bello. itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. quare si principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra.»

 

 

Cornelio Nepote, Vitae, Epaminonda 5. 1 - 4