Espressione da ricordare: dare operam ut/ne + congiuntivo = adoperarsi per, per non 

              

Vai alla versione in italiano

       

Come educare i fanciulli   - Seneca

Nell'educazione dei ragazzi è meglio essere severi o indulgenti? E' questa l'eterna domanda cui Seneca risponde con sereno equilibrio. La strada giusta corre tra due estremi: la troppa libertà ingenera sfrenatezza, la troppa severità reprime e indebolisce l'indole naturale. Bisogna dunque concedere al ragazzo secondo i suoi meriti ed evitare accuratamente di viziarlo in modo eccessivo.

 

 

Plurimum, inquam, proderit pueros statim salubriter institui; difficile autem regimen est, quia dare debemus operam ne aut iram in illis nutriamus aut indolem retundamus. Diligenti observatione res indiget; utrumque enim, et quod extollendum et quod deprimendum est, similibus alitur, facile autem etiam adtendentem similia decipiunt. Crescit licentia spiritus, servitute comminuitur; adsurgit si laudatur et in spem sui bonam adducitur, sed eadem ista insolentiam et iracundiam generant: itaque sic inter utrumque regendus est ut modo frenis utamur modo stimulis. Nihil humile, nihil servile patiatur; numquam illi necesse sit rogare suppliciter nec prosit rogasse, potius causae suae et prioribus factis et bonis in futurum promissis donetur. In certaminibus aequalium nec vinci illum patiamur nec irasci; demus operam ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere.

 

 

Seneca, De ira 2. 21

 

In questa versione sei il visitatore numero