N.B.: Questo brano Ŕ stato proposto come esercizio per ripassare la sintassi dei casi (Accusativo), le finali, gli usi di cum, gli usi di ut.

 

Pur non essendo molto complesso, Ŕ adatto soprattutto per gli studenti del triennio.

   

Dionisio fu un tiranno infelice - Cicerone

 

 

Vai alla versione in italiano

 

 

Il famoso tiranno di Siracusa, invidiato da tutti per le sue grandi ricchezze, a causa della continua paura di qualche attentato, si condann˛ a vivere una vita infelice e piena di sospetto.

 

 

Propter iniustam dominatus cupiditatem in carcerem quodam modo ipse se incluserat. Quin etiam, ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique artificio regiae virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ab iis ipsis, cum iam essent adultae, ferrum removit instituitque ut candentibus iuglandium putaminibus barbam sibi et capillum adurerent. Cumque duas uxores haberet, Aristomachen civem suam, Doridem autem Locrensem, sic noctu ad eas ventitabat, ut omnia specularetur et perscrutaretur ante. Et cum fossam latam cubiculari lecto circumdedisset, eiusque fossae transitum ponticulo ligneo coniunxisset, eum ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Idemque, cum in communibus suggestis consistere non auderet, contionari ex turri alta solebat.

 

                                                                     Cicerone, Tusc. 5. 58-59

 

                                                                        

 
Clicca qui per tornare alle altre versioni tradotte e commentate