Questo brano Ŕ utile come esercizio per il ripasso della sintassi dei casi (Ablativo).

 

La popolazione e il territorio della Britannia - Cesare

Vai alla versione in italiano

Cesare descrive qui, con sincero interesse etnografico, alcune caratteristiche della Britannia, isola allora sconosciuta ai Romani.

Britanniae pars interior ab iis incolitur quos natos in insula ipsi dicunt, maritima pars ab iis qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierant et, bello inlato, ibi remanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecoris numerus ingens. Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum et abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia remissioribus frigoribus.

                                                                                                            Cesare, B.G. 5.12 passim

 
Clicca qui per tornare alle altre versioni tradotte e commentate