N.B.: Questo brano si trova nella sezione "Debito", fra gli esercizi proposti per il ripasso della Sintassi dei casi (Accusativo).

Ariobarzane: un esempio di amore paterno - Valerio Massimo

Vai alla versione in italiano

Lĺamore di questo padre nei confronti del figlio fu talmente grande da indurlo a cedergli il proprio regno, pur di non vederlo seduto in un posto pi˙ basso di quanto non comportasse il suo rango.

 

Ariobarzanes filio suo Cappadociae regno cessit in conspectu Cn. Pompei. cuius cum tribunal conscendisset invitatusque ab eo in curuli sella sedisset, postquam filium in cornu scribae humiliorem fortuna sua locum obtinentem conspexisset, non sustinuit infra se conlocatum intueri, sed protinus sella descendit et diadema in caput eius transtulit hortarique coepit ut eo transiret, unde ipse surrexerat. exciderunt lacrimae iuveni, cohorruit corpus, delapsum diadema est, nec quo iussus erat progredi potuit, quodque paene veritatis fidem excedit, laetus erat qui regnum deponebat, tristis cui dabatur. nec ullum finem tam egregium certamen habuisset, nisi patriae voluntati auctoritas Pompei adfuisset: filium enim et regem appellavit et diadema sumere iussit et in curuli sella considere coegit.

 

Valerio Massimo, Fact. et dict. 5. 7 ext. 2 


Clicca qui per tornare alle altre versioni tradotte e commentate