Vai alla versione in italiano

Androclo, uno schiavo fuggitivo condannato alle bestie, viene risparmiato da un immane leone, che gli si avvicina e, anziché divorarlo, gli lecca le mani con affetto. Quale sarà mai il motivo di questo strano comportamento? Se vuoi saperlo, aspetta la pubblicazione della seconda puntata!


In Circo Maximo multae saevientes1 ferae erant, omniumque invisitata2 aut forma aut ferocia. Sed praeter alia omnia leonum immanitas admirationi3 fuit, praeterque omnes ceteros unus. Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu4 et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus5, animos oculosque omnium in sese converterat. Introductus erat inter complures ceteros, ad pugnam bestiarum datus6, servus viri consularis; ei servo7 Androclus nomen fuit. Ubi hunc8 ille leo vidit procul, repente quasi9 admirans stetit, ac deinde sensim atque placide, tamquam noscitabundus, ad hominem accedit. Tum caudam more adulantium canum clementer et blande movet, hominisque corpori se adiungit10 cruraque et manus eius11, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet. Homo Androclus, inter illa tam atrocis ferae blandimenta, amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem12 refert. Tum, quasi mutua recognitione facta13, laeti et gratulabundi homo et leo ab omnibus visi sunt14 .

da Aulo Gellio, 5.14.7-14 passim