Morte di Alcibiade - da Nepote

Vai alla versione in italiano

Alcibiade, rifugiatosi in Frigia, viene ucciso a tradimento dai barbari, che incendiano la sua casa.

Itaque Pharnabazus mittit Bagaeum et alterum ministrum in Phrygiam, ubi Alcibiades erat. Bagaeus clam insidias contra Alcibiadem (acc. sing. di Alcibiades) barbaris imperat. Illi impetum facere ferro non audent; ergo noctu ligna aggerunt circa casam ubi Alcibiades quiescebat, ligna succendunt et incendium conficiunt. Flammae autem sonitus excitat Alcibiadem, qui (= che), etsi gladium non habet, amici sui telum eripit; namque erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui discedere nolebat. Alcibiades amicum secum ducit et multa vestimenta arripit. Deinde pannos in incendium conicit flammaeque violentiam transilit. Ut barbari eius (gen. sing. di is, ea, id) fugam vident, tela eminus mittunt et Alcibiadem interficiunt; deinde caput (= testa) eius Pharnabazo tradunt. At mulier, quae (= che) cum Alcibiade (abl. sing. di Alcibiades) vivebat, vestimentis suis mortuum contegit et aedificii incendio cremat. Sic Alcibiades vir circiter quadraginta annorum occidit.

 

Prerequisiti: prima e seconda declinazione; il nominativo di tutte le declinazioni (si trova sul vocabolario); gli aggettivi della prima classe; indicativo presente e imperfetto attivi; i principali complementi; le proposizioni subordinate intuitive (perché analoghe a quelle italiane).        

Sottolinea: in blu tutti i presenti, in rosso tutti gli imperfetti.

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero