Vai alla versione in italiano

Le popolazioni che abitano i territori compresi tra l'attuale Schleswig-Holstein tedesco e la penisola danese hanno in comune il culto di Nerto, una delle tante "de madri" presenti nella tradizione religiosa d'Europa. Tacito la identifica con la frigia Cbele.

Langobardi et1 Reudigni et Aviones et Anglii et Varini et Eudoses et Suarines et Nuitones in commune Nerthum, id est2 Terram matrem, colunt eamque intervenire rebus hominum, invehi populis arbitrantur. Est3 in insula Oceani castum4 nemus, dicatumque in eo vehiculum, veste5 contectum; attingere uni6 sacerdoti concessum7. Is adesse penetrali deam intellegit vectamque8 bubus feminis multa cum veneratione9 prosequitur. Laeti tunc dies10, festa loca10 quaecumque adventu hospitioque dignatur11. Non bella ineunt12, non arma sumunt12; clausum7 omne ferrum; pax et quies tunc tantum nota13, tunc tantum amata7, donec14 idem sacerdos satiatam conversatione mortalium deam templo reddat. Mox vehiculum et vestis et, si credere velis15, numen ipsum secreto lacu16 abluitur15. Servi ministrant, quos statim idem lacus haurit. Arcanus hinc terror17 sanctaque ignorantia17, quid sit18 illud quod tantum perituri19 vident.

Tacito, Germania 40. 1-4 passim