Vai alla versione in italiano

Lasciava i suoi poderi incustoditi perché tutti potessero raccogliervi i frutti; lungo la via elargiva ai bisognosi denaro, vesti e inviti a cena.

Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt. Fuit enim tanta liberalitate1, cum compluribus locis2 praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratia3, ne quis4 impediretur, quominus5 eius rebus6, quibus7 quisque vellet, frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis8 sunt secuti, ut9, si quis10 opis eius11 indigeret, haberet quod12 statim daret, ne13 differendo videretur negare. Saepe, cum aliquem offensum14 fortuna videret minus bene vestitum15, suum amiculum dedit. Cotidie sic cena ei coquebatur, ut16, quos17 invocatos15 vidisset in foro, omnis devocaret, quod18 facere nullum diem praetermittebat. Nulli fides eius19, nulli opera, nulli res familiaris19 defuit: multos locupletavit, complures pauperes20 mortuos, qui21 unde22 efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit. Sic se gerendo23 minime est mirandum24, si et vita eius fuit secura et mors acerba25.

Nepote, Cimone 4