Vai alla versione in italiano

Non esistendo una legislazione specifica che permettesse di adottare un comportamento univoco nei confronti dei cristiani, Plinio trasmette i suoi dubbi in materia direttamente all'imperatore Traiano: dalle sue parole traspare l'atteggiamento di un uomo equilibrato e preoccupato di agire secondo giustizia.

Sollemne1 est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest2 melius3 vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus4 de Christianis interfui numquam: ideo nescio5 quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi6 , sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri7 nihil a robustioribus differant; detur8 paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse9 non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur10 . Interim, in iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. Interrogavi ipsos an essent11 Christiani. Confitentes12 iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus: perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset13 quod faterentur14 , pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae15 , quos, quia cives Romani erant, adnotavi16 in urbem remittendos.

Plinio il Giovane, Ep. 10. 96. 1-4