Vai alla versione in italiano

Quintiliano, il padre della pedagogia, riconosce al maestro un compito particolarmente delicato: oltre a trasmettere il sapere, egli deve essere severo e nello stesso tempo tollerante, sempre disponibile verso gli allievi e soprattutto attento a non ferire la loro sensibilità.

Sumat1 magister ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum a quibus sibi liberi tradantur2 existimet. Ipse nec habeat vitia nec ferat. Non austeritas eius tristis3 , non dissoluta sit comitas, ne inde odium, hinc contemptus oriatur. Plurimus ei4 de honesto ac bono sermo sit: nam quo5 saepius monuerit, hoc5 rarius castigabit; minime iracundus3 , nec tamen eorum quae emendanda erunt6 dissimulator3 , simplex3 in docendo7 , patiens laboris, adsiduus potius quam inmodicus. Interrogantibus8 libenter respondeat, non interrogantes percontetur ultro. In laudandis9 discipulorum dictionibus nec malignus nec effusus3 , quia res altera taedium laboris10 , altera securitatem parit. In emendando quae corrigenda erunt6 non acerbus minimeque contumeliosus3 ; nam id11 quidem multos a proposito studendi fugat, quod quidam sic obiurgant quasi oderint12 . Ipse aliquid, immo multa cotidie dicat quae secum auditores referant13 . Licet14 enim satis exemplorum15 ad imitandum16 ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius, praecipueque praeceptoris, quem discipuli, si modo recte sunt instituti, et amant et verentur.

Quintiliano, Inst. 2. 2. 4-8