Vai alla versione in italiano

 
il tragico epilogo della versione Sesto Tarquinio violenta Lucrezia: nonostante la reazione estremamente controllata ed affettuosa del marito, Lucrezia non riesce a sopravvivere al disonore.
 
Sp. LucretiusA cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto1 venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt2. Adventu suorum lacrimae obortae3, quaerentique4 viro5 "Satin salve?6" "Minime7" inquit; "quid enim salvi8 est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est9 tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore10. Sextus est Tarquinius qui, hostis pro hospite, priore nocte vi armatus11 mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." Dant ordine omnes fidem12; consolantur aegram animi13 avertendo14 noxam ab15 coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit, culpam abesse16. "Vos" inquit "videritis17 quid illi debeatur: ego me, etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica18 Lucretiae exemplo vivet." Cultrum, quem sub veste abditum19 habebat, eum in corde defigit, et20 prolapsa in volnus moribunda cecidit.

Livio, Ab urbe condita 1. 58. 6-12