Vai alla versione in italiano


Che la storiografia sia per Livio "opus oratorium maxime" si nota soprattutto in quei brani in cui la cura formale prevale vistosamente sulla rilevanza politico-militare dei fatti narrati. Celebre l'esempio di Lucrezia, la virtuosa matrona che, violata nel suo onore, trova il coraggio di denunciare il fatto al padre ed al marito per vendicarsi del colpevole.
 
Paucis interiectis diebus1 Sextus TarquiniusA inscio CollatinoB 2 cum comite uno CollatiamC venit. Ubi3 exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset4, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes5 videbantur, stricto gladio1 ad dormientem Lucretiam venit sinistraque6 manu mulieris pectore oppresso1 inquit; "Tace, Lucretia: Sextus Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem7." Cum pavida ex somno8 mulier nullam opem, prope9 mortem imminentem10 videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum11. Ubi obstinatam12 videbat et ne13 mortis quidem metu inclinari, addit14 ad metum dedecus: cum ea15 mortua iugulatum servum16 nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata17 dicatur. Quo18 terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix19 libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset20, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant21; ita facto maturatoque opus esse22; rem atrocem incidisse.

Livio, Ab urbe condita 1. 58. 1-10