La struttura
- Gratiam habeo Simonidi illi Cio, (quem ferunt) (primum artem memoriae protulisse).
Struttura dettagliata
- Dicunt enim, (cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem) (cecinissetque id carmen), (quod in eum scripsisset), [in quo multa (ornandi causa) poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent], (nimis illum sordide Simonidi dixisse) [se dimidium eius ei, (quod pactus esset), pro illo carmine daturum];
Struttura dettagliata
- reliquum a suis Tyndaridis, (quos aeque laudasset), peteret, (si ei videretur).
Struttura dettagliata
- Ferunt (paulo post esse nuntiatum Simonidi) (ut prodiret);
Struttura dettagliata
- (iuvenis stare ad ianuam duo quosdam), (qui eum magno opere evocarent);
Struttura dettagliata
- (surrexisse illum), (prodisse), (vidisse neminem):
Struttura dettagliata
- [hoc interim spatio conclave illud, (ubi epularetur Scopas), concidisse];
Struttura dettagliata
- (ea ruina ipsum cum cognatis oppressum suis interisse):
Struttura dettagliata
- (quos cum humare vellent sui) [neque possent (obtritos) internoscere ullo modo], Simonides dicitur ex eo, (quod meminisset) (quo eorum loco quisque cubuisset), demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
Struttura dettagliata
- (hac tum re admonitus) invenisse fertur (ordinem esse maxime), (qui memoriae lumen adferret).
Struttura dettagliata
- [Itaque eis, (qui hanc partem ingeni exercerent), locos esse capiendos] [et ea, (quae memoria tenere vellent), effingenda animo] (atque in eis locis conlocanda);
Struttura dettagliata
- (sic fore) (ut ordinem rerum locorum ordo conservaret), (res autem ipsas rerum effigies notaret) (atque ut locis pro cera, simulacris pro litteris uteremur).
Struttura dettagliata
Torna al menu precedente