Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
|
Il lento cammino della conoscenza $$$ Multa sunt quae esse concedimus; qualia
sunt? Ignoramus. Habere nos animum, cuius imperio et impellimur et
revocamur, omnes fatebuntur; quid tamen sit animus ille rector
dominusque nostri, non magis tibi quisquam expediet quam ubi sit. Alius
illum dicet spiritum esse, alius concentum quendam, alius vim divinam et
dei partem, alius tenuissimum animae, alius incorporalem potentiam; non
deerit qui sanguinem dicat, qui calorem. Adeo animo non potest liquere
de ceteris rebus ut adhuc ipse se quaerat. Quid ergo miramur cometas, tam rarum mundi
spectaculum, nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque
notescere, quorum ex ingentibus intervallis recursus est? Nondum sunt
anni mille quingenti ex quo Graecia stellis numeros et nomina fecit,
multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum noverunt caelum, quae
nondum sciunt cur luna deficiat, quare obumbretur. Haec apud nos quoque
nuper ratio ad certum perduxit. Veniet tempus quo ista quae nunc latent
in lucem dies extrahat et longioris aevi diligentia. Ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit, ut tota caelo vacet; quid quod tam paucos annos inter studia ac vitia non aequa portione dividimus? Itaque per successiones ista longas explicabuntur. Veniet tempus quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. Seneca,
Nat. Quaest. 7. 25 (Maturità classica 2003)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|