La struttura
-
Scripseram tibi (verendum esse), (ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret).
- Factum est.
-
Proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, (in una vero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina) inventa sunt.
-
Excanduit senatus [magnoque clamore ei (qui scripsisset) iratum principem est comprecatus].
-
Ille tamen fefellit (et latuit), (fortasse etiam inter indignantes fuit).
-
Quid putamus (hunc domi facere), (qui in tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludat), (qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est)?
-
Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia:
-
'Quis enim sciet?'
-
Poposcit tabellas, (stilum accepit), (demisit caput), (neminem veretur), (se contemnit).
-
Inde ista ludibria scaena et pulpito digna.
-
Quo te vertas?
-
Quae remedia conquiras?
-
Ubique vitia remediis fortiora.