Cicerone

Il valore delle persone non si giudica dal censo

Torna su Traduzione

Cicerone esprime per bocca di Scipione Emiliano un giudizio favorevole al governo degli ottimati, purché sia ben chiaro che "migliore" non significa "più ricco".

Quodsi liber populus deliget quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint. Verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant. Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent. Nam divitiae, nomen, opes, vacuae consilio et vivendi atque aliis imperandi modo, dedecoris plenae sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi optimi putantur.

Cicerone, De re publica 1. 34

Esercizio: riconosci la funzione sintattica dei vari cum.

 

sei il visitatore numero