Seneca

Suicidio di Cremuzio Cordo

Torna su Traduzione

Il grande storico Cremuzio Cordo, padre di Marcia, alla quale Ŕ dedicata la Consolatio ad Marciam di Seneca, citato in giudizio dal prefetto del pretorio Elio Seiano per la sua eccessiva libertÓ di parola, si toglie la vita.

Quid faceret? Si vivere vellet, Seianus rogandus erat, si mori, filia, uterque inexorabilis: constituit filiam fallere. Usus itaque balineo quo plus virium poneret, in cubiculum se quasi gustaturus contulit et dimissis pueris quaedam per fenestram, ut videretur edisse, proiecit; a cena deinde, quasi iam satis in cubiculo edisset, abstinuit. Altero quoque die et tertio idem fecit; quartus ipsa infirmitate corporis faciebat indicium. Complexus itaque te, 'Carissima' inquit 'filia et hoc unum tota celata vita, iter mortis ingressus sum et iam medium fere teneo; revocare me nec debes nec potes.' Atque ita iussit lumen omne praecludi et se in tenebras condidit. Cognito consilio eius publica voluptas erat, quod e faucibus avidissimorum luporum educeretur praeda. Dum deliberatur, dum accusatores iterum adeunt, ille se absolverat.

Seneca, Consolatio ad Marciam 6. 22 passim

Esercizio: riconosci il valore sintattico dei congiuntivi faceret, edisset ed educeretur.

 

sei il visitatore numero