Seneca

La morte č il solo porto sicuro

Torna su Traduzione

Chi puņ dire se la vita sia meglio della morte? Con queste considerazioni Seneca cerca di confortare Polibio, potente liberto di Claudio, afflitto per la morte di un fratello.

Si velis credere altius veritatem intuentibus, omnis vita supplicium est. In hoc profundum inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum et modo adlevans nos subitis incrementis, modo maioribus damnis deferens adsidueque iactans, numquam stabili consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alterum inlidimur et aliquando naufragium facimus, semper timemus; in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates exposito mari navigantibus nullus portus nisi mortis est. Ne itaque invideris fratri tuo: quiescit. Tandem liber, tandem tutus, tandem aeternus est. Fruitur nunc aperto et libero caelo; ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis ille est qui solutas vinculis animas beato recipit sinu, et nunc libere illic vagatur omniaque rerum naturae bona cum summa voluptate perspicit. Erras: non perdidit lucem frater tuus, sed sinceriorem sortitus est.

Seneca, Consolatio ad Polybium 9 passim

Esercizio: riconosci il valore sintattico del congiuntivo velis e del dativo navigantibus.

 

sei il visitatore numero