Vai alla versione in italiano



Pudet me generis humani quotiens scholam intravi. Ingenti studio quis sit pythaules bonus iudicatur; habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum: at in illo loco in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant; inepti et inertes vocantur. Mihi contingat iste derisus: aequo animo audienda sunt inperitorum convicia et ad honesta vadenti contemnendus est ipse contemptus. Perge, Lucili, et propera, ne tibi accidat quod mihi, ut senex discas; immo, ideo magis propera, quoniam id nunc adgressus es quod perdiscere vix senex possis. "Quantum" inquis "proficiam?" Quantum temptaveris. Quid expectas? Nulli sapere casu obtigit. Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi: virtus in te non incidet. Ne levi quidem opera aut parvo labore cognoscitur; sed est tanti laborare omnia bona semel occupaturo. Unum est enim bonum quod honestum: in illis nihil invenies veri, nihil certi, quaecumque famae placent.

Quintiliano,Inst. 2. 4. 11-14


  sei il visitatore numero