Vai alla versione in italiano



In scholastica quid non supervacuum est, cum ipsa supervacua sit? Indicabo tibi affectum meum: cum in foro dico, aliquid ago; cum declamo (id quod bellissime Censorinus aiebat de his qui honores in municipiis ambitiose peterent), videor mihi in somniis laborare. Deinde res ipsa diversa est: totum aliud est pugnare, aliud ventilare. Hoc ita semper habitum est, scholam quasi ludum esse, forum arenam; et ideo ille primum in foro verba facturus tiro dictus est. Agedum istos declamatores produc in senatum, in forum: cum loco mutabuntur. Velut adsueta clauso et delicatae umbrae corpora sub divo stare non possunt, non imbrem ferre, non solem sciunt, vix se inveniunt: adsuerunt enim suo arbitrio diserti esse. Non est quod oratorem in hac puerili exercitatione spectes. Quid si velis gubernatorem in piscina aestimare?

Seneca il Vecchio, Controversiae 3. pref. 12-13