Vai alla versione in italiano

Un'educazione troppo permissiva e a stretto contatto con i vizi dei genitori nuoce alla formazione del bambino, il quale, quando inizia a frequentare la scuola, Ŕ giÓ talmente corrotto da introdurvi tutti i suoi difetti.

Utinam liberorum nostrorum mores non ipsi perderemus! Infantiam statim deliciis solvimus. Mollis illa educatio, quam indulgentiam vocamus, nervos omnis mentis et corporis frangit. Quid non adultus concupiscet qui in purpuris repit? Nondum prima verba exprimit, iam coccum intellegit, iam conchylium poscit. Ante palatum eorum quam os instituimus. In lecticis crescunt: si terram attigerunt, e manibus utrimque sustinentium pendent. Gaudemus si quid licentius dixerint: verba ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis, risu et osculo excipimus. Nec mirum: nos docuimus, ex nobis audierunt; nostras amicas, nostros concubinos vident; omne convivium obscenis canticis strepit, pudenda dictu spectantur. Fit ex his consuetudo, inde natura. Discunt haec miseri antequam sciant vitia esse: inde, soluti ac fluentes, non accipiunt ex scholis mala ista, sed in scholas adferunt.

Quintiliano,Inst. or. 1. 2. 6-8