Frinico mette in scena la presa di Mileto

 

 

Il grande storiografo di Giuliano Imperatore (detto "Apòstata" dai Cristiani) è Ammiano Marcellino (IV secolo d.C.). In questo brano egli compie una digressione e ci racconta la storia della presa di Mileto e della sua messa in scena da parte del poeta tragico Frìnico.

Bello Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecerunt clausis necessitatem ut omnes, magnitudine malorum  adflicti, peremptis caritatibus propriis proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent in communem pereuntis patriae rogum. Hoc argumentum paulo post, digestum tumore tragico, Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque incunde auditus est; cum autem cothurnatus stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati eum non consolandi gratia, sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis fabulis insolenter adnumerasse. Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum, filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.

Ammiano Marcellino, Historiae 28. 4

Esercizio: riconosci le proposizioni finali.


 

sei il visitatore numero