Pericle, gli Ateniesi e Pisistrato - Valerio Massimo

Vai alla versione in italiano

Un vecchio, sentendo Pericle parlare in assemblea, percepisce immediatamente una forte somiglianza tra il giovane politico e l’antico tiranno ateniese. Entrambi furono infatti a capo di una tirannide, anche se in forma diversa (cfr. anche l'opinione di Platone nel Menèsseno).

Liberis Athenarum cervicibus iugum servitutis inposuit: egit enim illam urbem et versavit arbitrio suo, cumque adversus voluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis eius vox erat. Itaque veteris comoediae maledica lingua, quamvis potentiam viri perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat. Fertur quidam, cum admodum senex primae contioni Periclis adulescentuli interesset idemque iuvenis Pisistratum decrepitum iam contionantem audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret caveri illum civem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. Nec hominem aut aestimatio eloqui aut morum augurium fefellit. Quid enim inter Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?

Valerio Massimo Fact. et dict. mem. 8. 9 ext. 2 (Maturità scientifica 1963, II sessione)

             

Riconosci: il valore sintattico di cum... loqueretur e di quo minus exclamaret; il valore del congiuntivo esset in quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio.

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero