Lucio Tarquinio e Tullia Minore- da Livio

Vai alla versione in italiano

Malvagità e ambizione sfrenata portano Tarquinio il Superbo sul trono di Roma

Similitudo celeriter eos coniunxit. Tullia Minor ex sororis marito quaesivit nonne regnum cuperet. Cum ille annuisset dixissetque se facturum esse quidquid mulier imperavisset, statuerunt Arruntem Tarquinium et Tulliam Maiorem necare. His occisis, iunguntur nuptiis, non prohibente Servio sed ne quidem adprobante. Interdum Tullia ad aliud scelus spectabat, ne gratuita praeterita parricida essent. “Di penates, patris imago, domus regia et nomen Tarquinium te vocant regem. Nescio cur moreris. Quid frustraris civitatem? Quid te ut regium iuvenem conspici sinis?”. His aliisque verbis iuvenem instigat; itaque Tarquinius prehensare auxilia aliquorum patrum, admonere paterni beneficii et allicere donis iuvenes incepit; postremo, stipato agmine armatorum, in forum inrupit. Inde omnibus prostratis pavore, in regia sede sedens patres in curiam convocavit. Convenerunt extemplo, alii iam ad hoc praeparati, alii novitate ac miraculo attoniti et nescientes quid facerent. Ibi Tarquinius Servium incusavit dicens eum servum esse serva aliqua natum et post mortem parentis sui indignam, regnum occupavisse.

Da Livio, 1. 47 passim

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero