Una battaglia tra Romani ed Elvezi con fasi alterne- da Cesare

Vai alla versione in italiano

I Greci tentano di attraversare il fiume per entrare in Armenia, ma al di là di questo li aspettano schiere di cavalieri e di fanti seriamente intenzionati a non lasciarli passare.

Caesar primum suo (1), deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium commisit. Milites e loco superiore pilis missis facile hostium phalangem perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt. Gallis magno ad pugnam erat impedimento, quod, pluribus eorum scutis uno ictu pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu iactato bracchio praeoptarent scuta e manu emittere et nudo corpore pugnare. Tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberat circiter mille passuum, eo se recipere coeperunt. Capto monte et succedentibus nostris Boii et Tulingi, nostros latere aperto adgressi circumvenerunt. Quod conspicati Helvetii, qui in montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt..

Cesare, B. G. 25 passim

(1) sottinteso: equo remoto

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero