Riconosci: la costruzione di iubeor e vetor (personale o impersonale?); le finali; i valori di ut e di quod.

 

Ineluttabilitą del destino - Valerio Massimo

 Vai alla versione in italiano

Creso, ricevuto in sogno un sinistro avvertimento a proposito del figlio prediletto Ati, cerca in ogni modo di sottrarlo al suo destino. Sarą tutto inutile.

Croesus e duobus filiis Atym, et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum, per quietem existimavit ferro sibi ereptum. Itaque quidquid ad evitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessavit advertere. Solitus erat iuvenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est; habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoveri iussum; gladio cinctis comitibus utebatur, vetiti sunt propius accedere. Necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage vastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saevitia in metu reponebatur. Verum dum acri studio interficiendi suem1 omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis violentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine voluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat.

Valerio Massimo, Fact. et dict. mem. 1. 7 ext. 4

(1) Attenzione: suem, non suum!

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero