L'Inquietudine crea l'uomo - da Igino

Vai alla versione in italiano

Perché l'uomo è sempre preda dell'inquietudine? Forse perché, come ci racconta Igino in questa famosa favola, fu proprio lei a crearlo...

Cum Cura quendam fluvium transiret, vidit cretosum lutum, sustulit cogitabunda et coepit fingere hominem. Dum deliberat secum quidnam fecisset, intervenit Iuppiter; rogat eum Cura homini dare spiritum, quod facile ab Iove impetravit. Cui cum vellet Cura nomen suum imponere, Iuppiter prohibuit suumque nomen ei dandum esse dixit. Dum de nomine Cura et Iuppiter disceptarent, surrexit et Tellus suumque nomen ei imponi debere dicebat, quandoquidem corpus suum praebuisset. Sumpserunt Saturnum iudicem; Saturnus autem secus iudicavit: "Tu Iuppiter, quoniam spiritum dedisti, post mortem animam recipito; tu Tellus, quoniam materiam praebuisti, corpus recipito; quoniam Cura prima eum finxit, quamdiu vixerit Cura eum possideat. Sed quoniam de nomine eius controversia est, homo vocetur, quoniam ex humo factus est."

Prerequisiti: le cinque declinazioni; gli aggettivi della prima e della seconda classe; i principali pronomi; le quattro coniugazioni; le temporali; cum + congiuntivo; il nesso relativo.

Sottolinea: i congiuntivi esortativi.

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero